CLAVA

CLAVA
CLAVA
ramus ex utraque parte praecisus, et sic pro fuste et baculo est; ex Graeco κλάδα, quod idem cum κλάδος, ramus, apud Hesych. unde κλάβαν Aeoles fecêre, Latini Clavam. Hinc Clavam Herculis, ramum etiam vocant Latmi Poetae. Propert.
Ille etiam Eleo percussus tempora ramo.
Ut Graeci πτόρθον et ὄρον. Philippus in Epigramm.
---- καὶ βαρύπους ὄζος ὁ ςθηρολέτης.
Fuit autem illa ex oleastro. Vide infra in Cotinus. At Poeticâ licentiâ Pineum stipitem vocat Statius, Theb. l. 4. v. 155. tenax enim haec materia nec gravis, ut habet Glossa MS. Vide de pinu Theopbrastum et Plinium. Certe arboris huius nodosa ligna durissima et durabilissima esse notum. Adeo autem Clava illa Herculi addicta, ut socium eius dicat Val. Flaccus, l. 3. v. 161.
Nec pharetram, aut acres ultra Tirynthius arcus
Exercet, socia sed dispicit omma clavâ.
Simile armorum genus Theseo adscribit Euripides:
Αὐτος θ᾿ ὅπλισμ᾿α τοὐπιδαύριον λαβὼν
Δεινῆς κορύνης, διαφέρων ἐσφενδόνᾳ,
Ο῾μοῦ τραχήλους κᾀποκείμενον κάρα
Κυνέας θερίξων, κᾀποδαυλίζων ξύλῳ.
Μόλις δέ πως ἔτρεψεν εἰς φυγην` πόδα.
Quam quercum Marathonida, item arborem ferratam, vocat Statius, Theb. l. 12. v. 730. et 769. Eam autem assumpsisse gestandam, caesô, qui latrocinia tali telô faciebat, Periphete Corynete, scribit Plutarchus. Vide quoque Apollodorum, fine l. 3. ubi a voce κορύνη, i. e. clava, hunc Κορυνήτην, dictum fuisse, ait. Sed et aliorum Clava antiquissimum in pugnam telum fuit. Unde Virg. l. 7. Aen. v. 506.
---- hic torre armatus obusto.
Papinius Statius, Thebaid. l. 4. v. 64.
--- --- robora flammis
Indurata -----
Alii. Cuiusmodi clavae manuariae, mediô aevô, in usum redierunt. Paulus Warnefridus, Histor. Longobardic. l. 6. c. 3. Ratchis Dux, cum Slavi subitô super eum irruissent et ipse adhuc lanceam suam armigero non abstulisset, eum qui primus ei occurrit, clavâ, quam manu gestabat, percutiens eius vitam extinxit etc. Imo hodieque Clava fortis, ex America Septentrionali, asservatur in Musaeo Kircheriano. Ex durissimo est aeruginei coloris saxo. more lentium opticarum, ex duorum circulorum segmento elaborata, sic ut circumcirca in acutiorem aciem vergat, in medio vero, ob corporis crassitiem, ictûs vibrationem augeat et soliditate robustior sit. In medio foramine exciso tripalmaris baculi manubrio inhastatur. Venerabilis est Auctori, quod aliquot Societatis suae eâ interempti, ingeniosô Barbarorum furore etc. Georg. de Sepibus, in Collegii Romani Societatis Iesu Musaeo, p. 34. De Clavarum ingestis verberibus, in Martyrum suppliciis, vide infra voce Tympanum. Pastores vero Clavam quoque, atque illam ex myrto tulisse, docet Scholiastes Papinii, ad Theb. l. 4. v. 301.
Et pastorali meditantur proelia truncô.
I. e. Clavâ, inquir, seu robore, stipite curvô de myrto, id quod firmissimum lignum est, qualibus Pastores utuntur in Italia. Myrtum certe hastilibus electam, Virgilius docet, Georgic. l. 2. v. 447.
At myrtus validis hastilibus et bona bello
Cornus ---- ---
Qui parem Camillae tribuit, sed spiculo praefixam fine, l. 7. Aen.
---- Lyciam ut gerat ipsa faretram
Et pastoralem praefixâ cuspide myrtum etc.
De Pervanis, tonitru, quod inter sua Numina habent, in figura hominis effingentibus, cum clava et funda, vide infra, voce Tonitru: uti de ritu medii aevi vigilias cum clava notificandi, itidem infra ubi de Vigiliis. Inde diminutivum Clavula; Varroni talea vel ramus ex arbore decisus, unde Clabularis vel Clavularis cursus, de quo supra. Sed et Clavas Latini vocabaut κῶλα ξύλινα, seu κωλόβαθρα, quae κλάπαι quoque Graecis: h. e. soleas vel gallicas, lignea nempe sandalia, quae in balneis gestabantur; item grallas: A quo Clavator, pro grallatore, apud Plautum, Poenul. Actu 3. sc. 1. v. 27.
Cervum cursu vincere, et Clavatorem gradu.
Voce Clava vel κλάπα postea ad quemvis ligneum calceum significandum extensâ, Salmas. ad Capitolinum in Pio, c. 12. et Spartian. in Antonino Caracalla, c. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Clava — can refer to: Mu Boötis, a triple star system in the constellation Boötes. Clava cairn, a type of Bronze Age circular chamber tomb cairn. Gracile nucleus, an area of the brain that participate in the sensation of fine touch and proprioception of… …   Wikipedia

  • clava — s.f. [dal lat. clava ]. 1. (arm.) [arma primitiva costituita da un bastone con un estremità più grossa dell altra] ▶◀ ‖ mazza, randello. 2. (estens.) [grosso bastone, impiegato per usi diversi] ▶◀ ‖ asta, bacchio, batacchio, batocchio, legno,… …   Enciclopedia Italiana

  • clava — s. f. Arma que consiste num pau curto, periforme, muito nodoso ou armado de puas de ferro. = MAÇA, MOCA   ‣ Etimologia: latim clava, ae …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • clava — (Del lat. clava). 1. f. Palo toscamente labrado, como de un metro de largo, que va aumentando de diámetro desde la empuñadura hasta el extremo opuesto, y que se usaba como arma. 2. Mar. En algunas embarcaciones de poco porte, abertura superior y… …   Diccionario de la lengua española

  • Clava — (lat.), 1) Keule; 2) (Bot.), kolbenförmiger Schlauchschichtträger; daher Clavaeformis (Clavatus), keulenförmig …   Pierer's Universal-Lexikon

  • clava — engrosamiento del funiculus graciliis en la médula oblongada que forma el borde lateral inferior de la parte posterior del IV ventrículo Diccionario ilustrado de Términos Médicos.. Alvaro Galiano. 2010 …   Diccionario médico

  • clava — (Del lat. clava.) ► sustantivo femenino 1 Arma tosca que consistía en un palo desbastado de grosor creciente desde la empuñadura hasta el extremo opuesto. SINÓNIMO porra 2 NÁUTICA Abertura superior, a ambos lados de la cubierta de proa de algunas …   Enciclopedia Universal

  • clava — n.; pl. clavae [L. clava, club] 1. Any club shaped structure. 2. (ARTHROPODA: Chelicerata) The ventral mouth part of ticks. 3. (ARTHROPODA: Insecta) The terminal enlarged joints of the antenna; clavola …   Dictionary of invertebrate zoology

  • clava — claval, adj. /klay veuh, klah /, n., pl. clavae /klay vee, klah vuy/. Entomol. the two or more enlarged distal segments that form the bulbous end of a clavate antenna. [ < LL clava staff, club] * * * …   Universalium

  • clava — clà·va s.f. 1. CO arma primitiva costituita da un grosso bastone nodoso, con una estremità di dimensioni maggiori Sinonimi: mazza. 2. TS sport nella ginnastica ritmica, attrezzo di legno simile a tale bastone usato per esercizi di oscillazione e… …   Dizionario italiano

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”